monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 58 > sectio 11 > csg458.12 > sectio 47 > csg457.21 > 19 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 39
Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa: unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quae naturaliter accedit . Sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsa qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo qui culpam sponte perpetravit, reatum culpae portet invitus.